

Epistola ad Galatas*
Caput 4: Versus 14
Sed sicut angelum Dei,etc. Hoc dicit quia Deus loquitur in sanctis suis, et Paulus non seipsum, sed Deum in seipso diligi volebat; ideoque perhibet testimonium quibusdam, quod sicut angelum Dei et sicut Christum Jesum eum exceperant. In omnibus ergo sanctis suis ipse est amandus qui ait:Esurivi, et dedistis mihi manducare[Matth. 25.]. Tanta est charitas capitis erga corpus suum.